Guido Faba: Dictamina rhetorica

66


CXXIII.
Responsiva.
Non sunt loquele neque sermones quibus exprimere valeamus
quanta letitia repleti fuimus universi, cum per vestras
litteras intelleximus evidenter, quod tamquam viri prudentes,
fortes et strenui excelsam habueratis victoriam de vestris
talibus inimicis. Unde nos super dictis velut de nostris
exultationibus penitus gloriantes, rogamus suppliciter
Deum celi, ut sua gratia dignetur concedere quod vobis omnia
bona crescant, et accedant semper felices successus, concupita
merito sequantur gaudia et totius prosperitatis augmentum:
quoniam Florentini estis et inter altos recte florere debetis
et triumphali diademate decorari.
CCXXIIII.
De civitate ad militem electum in potestate.
Magne laudis, probitatis ac sapiente viro, domino C.
quem ubique merita propria, clara nobilitas, decus et gloria
militaris recommendant, G. potestas Mediolani, et consilium
universum salutem et prospera prosperis, et felicia felicibus
cumulare. Presenti pagina vestre magnificentie facimus manifestum,
quod dum noviter iremus ad brevia ut civitati nostre
provideremus secundum antiquam consuetudinem de rectore,
invocato Christi nomine, de vestra laudabili fama et glorioso
nomine confidentes, vos unanimiter pro anno futuro ad nostrum
elegimus regimen civitatis. Quod in contione cum fuit
postea promulgatum, omnes et singuli tam magnum gaudium
habuerunt, ut quod vocibus exprimere non valebant, continuatis
clamoribus demonstrarent, sperantes firmiter et credentes,
quod per vestram personam statum et profectum et
honorem recipient et augmentum. Unde nobilitatem vestram

Torna all'inizio