Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 59


Incipit liber tertius
1
Factum est autem cum Rex Rogerius Siciliam repetisset,
eodem anno, non multo post, corporis languore corripitur. Sed
cum -Deo tribuente- citius convaluisset, Alberia regina
coniunx ipsius, mox infirmitatis tacta incommodo, ad extrema
pervenit; que videlicet mulier, dum vixit, religionis gratia atque
elemosinarum largitione fertur plurimum enituisse. Qua defuncta
Rex ipse ita meroris contritus est amaritudine ut
multis se diebus intra cameram recludens, exceptis eius privatis
obsecutoribus non apparuerit; unde accidit ut, fama paulatim
diffusa, non solum hiis qui longe verum etiam qui prope erant,
vere obisse existimaretur. Quo videlicet rumore princeps Robertus,
qui Pissam aufugerat, sollicitatus, cum universa belligerorum
manu, navigio advectus, in Neapolis urbe excipitur, favente
sibi Sergio eiusdem civitatis magistro militum, qui iam
cum eo, premissis alterutrum nuntiis, contra Regem conspiraverat.
/*
2
Comes autem Ranulphus et ipse eodem rumore deceptus,
Regis obitum vere contigisse credebat; qui cum principem cum

Torna all'inizio