Salimbene de Adam: Cronica

Pag 539


sicut et fecit, ut postea cum maiori triumpho Parmam intraret;
quibus captis et occupatis, Parmenses qui erant ex parte
Ecclesie, si de Parma recessissent, quo diverterent non habebant;
et ita scaccum mattum acceperant, quia serpentem in sinu
nutrierat; ideo dicit Ecclesiasticus XI: Non omnem hominem
inducas in domum tuam: multe enim insidie sunt dolosi), ecce
subito surrexit vir quidam, qui habitabat in Parma in Capite
Pontis, inter ecclesiam Sancte Cecilie et Sancte Marie de Ordine
Templariorum. Hic erat sartor et vocabatur Iohannes Barixellus
et fuerat filius cuiusdam agricole illorum de Tebaldis, quem Parmenses
Meçadhrum appellant; et accepit crucem in manibus suis
et Evangelii textum et ibat per Parmam ad domos illorum qui
erant ex parte imperii, quos suspectos habebat, ne Parmam Pellavicino
tradere vellent, et faciebat eos iurare precepta domini pape
et Ecclesie partem. Et habebat bene quingentos homines secum
armatos, qui eum suum capitaneum fecerant et eum quasi ducem
et principem sequebantur. Et iuraverunt multi partem Ecclesie et
precepta summi et Romani pontificis, partim voluntarie, partim
ex timore, quia videbant armatos. Qui vero iurare nolebant, insalutato
hospite de Parma exibant et ibant ad Burgum Sancti Donini,
ut habitarent ibidem.
De bonis que Parmenses Burgensibus contulerant, et de ingratitudine eorum
multiplici.
De destructione Burgi Sancti Donini require infra, carta CCCCaXa.
Nam, quotienscumque in Parma civium aliqua fiebat divisio,
istud qui exibant castrum habebant paratum. Et in hoc gaudebant
Burgenses, si Parma in discordia esset. Et plus gavisi fuissent,
si eam penitus destructam vidissent. Nunquam enim dilexerunt
Parmam Burgenses, immo, quando Parma guerram habebat,
omnes beruarii de Lombardia in Burgo Sancti Donini
contra Parmenses congregabantur, et Burgenses eos libenter recipiebant
ad Parme destructionem et confusionem.
Parmenses vero Burgensibus fecerant ista bona, ut vidi oculis
meis, quia ibi uno anno habitavi, scilicet MCCLIX; quo anno

Torna all'inizio