in sacrificium non requirit, sed primitias eius in donariis non recusat. Si 
quid autem corrigendum invenit, non malitie sed occupationi contra saltationem 
et ignorantie deputetur. Huius autem laboris sollicitudinem suscipiendi 
hec causa fuit: quoniam et prodesse modicum simplicibus et otium 
repellere cogitabam, quoniam otiositas in religione sepe vitulum nutrit 
quem mulieres Hebreorum abi<e>ctis aurium ornamentis efficiunt, quandoque 
accidiam. Unde Hieronymus: aliquid operis semper facito ut diabolus 
te inveniat occupatum » . Si quid utilitatis in hoc libro inveniatur Ecclesie 
acceptum, non mihi sed fratrum orationibus pro quibus principaliter in 
hoc opere laboravi, et Domino tribuatur. In unoquoque autem volumine 
capitulorum distinctiones et questionum prolixarum, non minutarum, descripsimus, 
ut quid velint sine difficultate et in quo loco inveniant. 
QUESTIONES MAGISTRI ROLANDI SUPER QUATTUOR LIBROS 
SENTENTIARUM 
An sit principium rerum unum an plura et quod sit subiectum theologie 
et qualiter alie artes se habeant ad illam. 
Antequam ad occulta Scripturarum procedamus tres questiones ponuntur 
in principio, scilicet an sit unum principium rerum an plura; secunda 
questio: quod sit subiectum theologie; tertia: qualiter alie artes se
  |  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40
  |