: Assise regum regni Sicilie

Pag 96


36. Que sit potestas justitiarii
Sancimus ut latrocinia, fracture domorum, insultus viarum, vis mulieribus
illata, duella, homicidia, leges parabiles, calumpnie criminum,
incendia, forisfacte omnes, de quibus quilibet de corpore et rebus suis mercedi
curie debeat subiacere, a iustitiariis iudicentur, clamoribus supradictorum
baiulis depositis, cetera vero a baiulis poterunt definiri.
37. De intestatis
Nuper ad nostri culminis pervenit audientiam quod cum aliquis burgensium
vel aliorum hominum civitatum intestatus decedit, sive filii ex eo
existant sive non, res eius ad opus curie nostre capiebantur, quod admodum
maiestati displicuit et grave tulimus.
Nos itaque, ex solita nostre benignitatis gratia, hanc pravam consuetudinem
penitus resecare volentes, precipimus, ut, si quis burgensium vel
aliorum, qui in ipsa civitate devenerit, intestatus decesserit, si ex eo filius
vel filia exiterit, ipse sui patris heres existat, et tertia pars omnium
rerum eius pro ipsius anima erogetur.
Si vero nulli filii ex eo existant, tunc proximiores eius tam ex linea
ascendentium et descendentium quam ex latere venientium, qui de iure
ei succedere debent, heredes existant, si de feudo vel de servitio non fuerit,
tertia tamen parte rerum suarum pro defuncti anima distributa.
Si autem filius vel filia ex eo nullus exiterit, vel alius tam ex linea
ascendentium quam et descendentium, vel ex latere venientium, qui de
iure ei succedere debeat, tunc etiam tertia parte omnium rerum suarum
ut dictum est integre pro defuncti anima prestita, residuum ad opus
curie nostre capiatur.
Si vero cum herede seu sine herede testatus decesserit, ultima eius
voluntas in integrum observetur.
38. De excessu prelatorum et dominorum
De prelatis autem ecclesiarum sic a regia munificentia statutum est,
ut in his tantum ab hominibus suis adiutorum exigant, vidilicet, pro
consecratione sua, cum ad concilium a domino papa vocantur, pro servitio
exercitus nostri, si quando in exercitu servierint, vel si vocati fuerint
a rege vel missi, pro corredo nostro si quando in terris eorum nos hospitari
vel corredum ab eis recipere contigerit. Et in his tantum casibus a
prelatis omnibus, comitibus,

Torna all'inizio