| potens et dives, quem subito comedentem innumerabilis murium
 multitudo vallavit et ipsum rodere et comedere cepit.
 quocumque autem ille ibat, semper ipsum multitudo murium
 sequebatur et nullum alium contingebant. ille igitur barcham
 ascendens, mare intravit, sed mures in mare precipites se dabant,
 ipsum similiter insequentes. tandem ad terram rediens, ab
 ipsis muribus penitus est comestus. que autem sit causa
 quare mures istum hominem tam crudeliter persequebantur ignoramus,
 quia Dei iudicia sunt nimis profunda. iudicia quidem
 Dei aliquando sunt manifesta, aliquando oculta, semper tamen
 sunt iusta. forte iste homo potens et dives multos alios corroserat
 vel famam eorum lacerando, vel bona ipsorum rapiendo, vel personales
 iniurias inferendo. et ideo sicut alios vivos corroserat,
 iustum fuit ut ipse vivus a muribus corroderetur, ut
 compleatur quod dicitur in libro Sapiencie: "Per que
 peccat quis, per hec torquetur". legitur quoque in Veteri
 Testamento quod Deus Egiptios superbos per vilissima animalia
 voluit punire, sicut per multitudinem ranarum, per sinifes
 et per muscas caninas; ut ipsi, videntes se tam vilissimis
 | 
 |