| videre vel non videre, pluere vel aerem serenum esse. Quae scilicet et his
 similia huius saeculi sapientes consueverunt utrumlibet appellare, quia
 solent aeque et contingere et non contingere. Sed haec utrumlibet magis
 dicuntur iuxta variabilem naturam rerum, quam iuxta consequentiam dictionum.
 Secundum naturalem namque variae vicissitudinis ordinem potest
 fieri, ut hodie pluat, potest et fieri, ut non pluat. Sed quantum ad consequentiam
 disserendi, si futurum est ut pluat, necesse est omnino ut pluat,
 ac per hoc prorsus impossibile est ut non pluat. Quod ergo dicitur de
 praeteritis, hoc consequitur nichilominus de rebus praesentibus et futuris,
 nimirum ut, sicut omne quod fuit, fuisse necesse est, ita et omne quod
 est, quandiu est, necesse sit esse, et omne quod futurum est, necesse sit
 futurum esse. Atque ideo quantum ad ordinem disserendi, quicquid fuit,
 impossibile sit non fuisse, et quicquid est, impossibile sit non esse, et
 quicquid futurum est, impossibile sit futurum non esse.
 Videat ergo inperite sapientium et vana quaerentium caeca temeritas,
 quia si haec quae ad artem pertinent disserendi, ad Deum procaciter
 referant, iam non tantum in praeteritis, sed et in praesentibus ac futuris
 eum impotentem penitus et invalidum reddant. Qui nimirum, quia necdum
 didicerunt elementa verborum, per obscuras argumentorum suorum
 caligines amittunt clarae fidei fundamentum, et ignorantes adhuc, quod a
 pueris tractatur in scolis, querelae suae calumpnias divinis ingerunt sacramentis,
 et quia inter rudimenta discentium vel artis humanae nullam
 apprehendere peritiam, curiositatis suae nubilo perturbant puritatis aecclesiasticae
 disciplinam.
 | 
 |