unigeniti filii semper imitatur . Imitatur dixit, non operatur,  
quia  resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra  
non dominabitur . Caro ergo et sanguis quibus ad impetrandam  
pro peccatis nostris dei misericordiam cotidie alimur, Christi  
corpus ac sanguis uocantur, non solum quia essentialiter  
idem sunt qualitatibus plurimum discrepantes, uerum etiam eo  
locutionis modo quo res significans significate rei solet uocabulo  
nuncupari. Nec iuste quisquam mouebitur si eadem caro idemque  
sanguis sui ipsorum sacramenta existant secundum aliud  
atque aliud accepta, cum ipse dominus Iesus post resurrectionem  
suam sui ipsius diuersa temporum ratione tipum gesserit  
et figuram. Apparens enim duobus discipulis locutusque eis 
quantum satis esse iudicauit, dum finxit se longius ire, sicut  
beatus Augustinus dicit, significauit se post paucos dies in celum  
ascensurum esse. Quod iter longe remotum est a communi  
hominum uita, que ipsis et duobus discipulis euidentissime figurata?  
Christus ergo Christi est sacramentum, longius uidelicet  
ire se fingens, longius suo tempore ascendentis in celum.  
Idem eiusdem nec tamen usquequaque eiusdem. Verus namque  
deus et uerus homo et fingens et ascendens; uerumtamen aliud 
est figmentum terreni itineris, aliud in celum ueritas ascendentis.  
Nec aliquis ita desipuerit, ut propterea abnegare presumat  
fingentem se longius ire esse Christum uerum quia ipso figmento  
longioris itineris significauit uerum Christum ascensurum in  
celum. Porro sacramentum fidei in ipsa ad Bonifacium epistola  
beatus Augustinus baptismum uocat. Verus autem baptismus  
constat non tam ablutione corporis quam fide cordis, quemadmodum  
apostolica doctrina tradit dicens:  Fide mundans corda  
eorum  et alibi:  Sic et uos saluos facit baptisma, non carnis depositio 
  |  
  |