: Epistolae

Pag 207


corde vix potest rimari. Asserunt enim Bononia redeuntes litterarum studio dimisso te aleis scortis cunctisque luxuriis vacare et totum diem maioremque noctis partem in talibus negotiis consummare. Quod quantum sit a via veritatis devium quantumque bonorum actibus et tue saluti contrarium quilibet etiam insulsus potest cognoscere. He namque cause non solum tibi sunt ad morbum sed etiam pernicien. Te igitur salubriter moneo arguo obsecro increpo a predictis pravitatibus pedem retrahere et ad studium litterarum celeritur remeare, quibus si obtemperaveris in proximo tibi necessaria mandabo. Si aliter feceris, tibi non deerit quod mereberis.
16
Vestre sanctitatis, clementissime et piissime pater, ego Gar. humilis famulus Sancti Faustini Nibriensis monasterii dictus abbas licet indignus vestram paternitatem imploro ut pietatis aures meis precibus inlinare dignemini. Quedam criminose persone malivolentia concitate coram legato vestro Iohanne cardinale in presentia Petri Tiburtini venerabilis viri me nequiter accusavere. Predictus vero Iohannes causa mea non canonice discusa relligiosis viris displicendo et maxime prefato Petro excommunicationis terrore et populari favore que in me concitata est minabatur, abatiam confutare compulit, et Ventrem Ferreum meum monachum qui secundum Sancti Benedicti regulam obedientiam mihi promiserat superimposuit. Venerabilis igitur pater, primum vestre pietati deinde huic universo concilio supplico ut causa diligenter examinata quod iuris ratio postulat exinde faciatis.
17
Innocentius servus servorum Dei P. Sancti Faustini abbati salutem et apostolicam benedictionem. Ga. quondam tui monasterii abbas ad nos usque pervenit ac de fratre nostro Iohanne tituli Sancti Grisogoni cardinale querimoniam habuit. Eum namque non secundum iuris rationem tractavit et abatia iniuste refutare compulit et te suum monachum qui ei obedientiam feceras nequiter intrusit. Per hac itaque presentia scripta tibi precipiendo mandamus ut tuam causam tueri paratus in sinodo ante nos te representes quam apud Capuam tercio decimo die kal. Iulii celebrare decrevimus.

Torna all'inizio