ZACHARIAS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI OMNIBUS SACERDOTIBUS,  
PRESBYTERIS PRANCORUM.  
Egregius apostolus docet: “Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum”; et  
iterum idem ipse: “Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes”; in alio autem  
loco scriptura testatur: “Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium  
bona”. Ergo quia innotuerunt nobis Optatus religiosus abbas, presbyter   
monasterii beati Benedicti, et Carolomannus Deo amabilis monachus, germanus filii  
nostri Pippini, excellentissimus reges maiori domos, per hos religiosos Dei servos  
monachos concordiae et pacis sermones inter eum et Griffonem fratrem eius mississe,  
ut et nos ea ipsa ammonendo dirigamus excellentiam eius, ut ad pacis  
concordiam redeant, vobis propter Deum pacifice mediantibus, verum etiam et pro  
corpore beati Benedicti, quod furtive ablatum est a suo sepulchro, ut ei restituatur.  
In hoc opere et pietatis et misericordiae libenter aurem accomodantes, hortamus  
dilectionem ac sanctitatem vestram, ut primum omnium cum suo fratre ad pacis  
redeant unitatem et confundatur iniquitas e medio eorum – caritas vero Dei, vobis 
  |  
  |