Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 105


Contra capitulum sancti Gregorii Spoletani movet ad presens P. de .., sicut audivimus, questionem.
Quid autem de illo ad plurium aures fama pertulerit, homines sentiunt regionis. Unde causa et
exactam expectat indaginem et diligentem expetit defensorem. Suspendat igitur vestra providentia b
congrua dilatione querelam, ut interim provideatur ecclesie de priore, qui in desiderio casum cause
non habeat , sic illationem contrarie d actionis admittens, quod relationem exceptionum competentium
non omittat.

III 19

Cum intercipiat verba pudor interdum, lingua vicaria exprimit, quod propria non presumit. Sane
super hiis, que pro magistro Simone relationi vestre commisimus, scribi dilectis in Christo, Meldensi
capitulo, verecundia interdicit. Sic ergo vestra prudentia circa commisam materiam in eorum
consistorio proponere studeat, quod decebit, ut ab ipsis procedat affectio, que petitionem informet,
et egrediatur liberalitas, que formatam ad exauditionis gratiam introducat.

III 20

Super hiis, que vestre littere continebant, consulimus, quod non veniatis ad curiam, cum tempore
isto petitio vestra in auditorio domini pape non veniret ad exauditionis effectum, nisi urgens causa
subesset, quam nescimus ad presens.

III 21

Gaudemus super hiis, que acta sunt de .. dilecto nostro. Verum quia finis, non principium pugnam
coronat, laudabile principium fine laudabili concludatur; quare gratum gerimus et acceptum, si
sollicitudo tui laboris adiecerit, quod deesse videtur.

III 22

Benigne recepimus litteras, quas misistis, diligenter inspeximus et consideravimus nihilominus ea,
que continebantur in cedulis interclusis. Sane hiis diebus dominus papa vix audit notarium, petitionem

Torna all'inizio