Salimbene de Adam: Cronica

Pag 217


ille qui alios ducebat erubuit et sociis dixit: «Revertamur in
civitatem, quia ille sanctus pater, ad quem ducebam vos, modo
sani capitis non videtur». Et reversi sunt. Postea invenit eum
in cella sua et dixit ei: «Pater, quare te fatuum reputari fecisti?».
Cui ille respondit: «Fili, studiose hoc feci, ut fatuus reputarer,
quia cum turba hominum veniebas, qui michi vanam gloriam
intulissent. Sed eamus modo nos duo silenter ad filium tuum
visitandum, quia Scriptura dicit, Eccli. VII: Non te pigeat visitare
infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis
. Et iterum Iob V:
Visitans speciem tuam non peccabis». Cumque ibi fuissent, imposita
manu super puerum et fusa a sancto patre oratione ad Deum,
statim puer pristine restitutus est sospitati, iuxta verbum quod
scriptum est, Mar. ultimo: Super egros manus imponent, et bene
habebunt
. Item nota quod isti duo patres impleverunt quod
docet poeta:
Stultitiam simulare loco prudentia summa est.
Quod etiam David fecisse dignoscitur, quando simulavit se stultum
coram Achis et servis suis, et hac cautela periculum mortis
evasit, I Reg. XXI.
Consulitur prelato, qui aliis ponitur in exemplum, quod a levitatibus abstineat
quantum potest.

Consulimus itaque prelato, qui aliis ponitur in exemplum,
ut a levitatibus abstineat quantum potest, et, si levitatibus usus
fuit quando fuit persona privata, eas, factus prelatus, omnino
dimittat; sicut fecit quidam, quem monachi cuiusdam monasterii
post decessum abbatis sui elegerunt in abbatem tamquam
monachum magis omnibus dissolutum, sperantes sub eo remissius
vivere. Cum autem factus fuisset abbas, regulam et statuta
maiorum fecit nobiliter observari. Cumque monachi plus solito
gravarentur, abbati suo dixerunt: «Ideo te elegimus in abbatem,
quia sperabamus sub tuo dominio complere desideria cordis nostri;
tu autem in virum alium mutatus videris. Que sit ergo causa

Torna all'inizio