prosperitatis, gratie, et honoris, quod nullum possem fecisse 
lucrum, quod tam carum et pretiosum putarem, cuius comparatione 
cuncta vilescunt, sicut res que diebus singulis augmentatur. 
Ut autem notitia que precessit virescat et suis frondibus 
umbram cultoribus prebeat gratitudinis et quietis, littere 
vestre tamdiu necessitudine mutua vos commendent, quousque 
in dilectionem sinceram notitia se convertat et familiaritas 
transeat in amorem. 
XLVII. 
 Responsiva ad eandem. 
Tanta est vestra bonitas commendata, discretio magna et 
prudentia circumspecta, quod nedum persona mea, que mediocris 
est et scientia quasi nulla, verum etiam regalis dignitas de 
vestra notitia congauderet. Ad hanc igitur obtinendam cupio laborare, 
sic acquisitam conservans, quod nomen notitie simpliciter 
evanescat, et inter nos amicitia grata consurgat, que pura dilectio 
censeatur. 
XLVIII. 
 De nobili ad nobilem super fama alicuius domine.  
Rogamus probitatem vestram, de qua multum confidimus et 
in nostris negotiis vere utilem sensimus et in omnibus gratiosam, 
quatenus de meritis bonitatis domine B. et de fama quam 
in vestra quesivit vicinia, nos certiorare vestris litteris debeatis; 
quia, si Deo placuerit et vestra prudentia suadebit, 
ipsam accipiemus in dominam et uxorem.
  |  
  |