: Vita Iohannis Gualberti

Pag 1109


10. Gloriam corporalis cultus totam converterat interius, videlicet in anima, sicut psalmista
de sancta ecclesia vel de unaquaque fideli anima loquitur, dicens: "Omnis gloria eius
filiae regis ab intus, in fimbriis aureis". Exterius vero humilitatem interiorem etiam exteriori
preferebat habitu. Quod hoc uno pateat exemplo. Quidam frater cum de ovina pelle capitis
velamentum sibi composuisset, circumposuit ipsi extrinsecus causa ornatus circulum de alba
pelle. Quod cum vidisset venerabilis Iohannes, cepit statim clamare dicens: "Propter Deum,
tolle, tolle inde paraturam". Et sic iubendo et quasi rogando non quievit, donec dissutus
auferretur inde circulus albi. Qui ergo tantillum sic sprevit ornatum, quid de maiori
faceret? Habebat etiam maximam curam subveniendi omnibus, quibus valebat, pauperibus,
sed tamen unum sub sua precipue habebat cura nomine Vernalem, cui velut suo propter
Deum obtemperabat domino. Ipse vero Vernalis, fere ubicumque audiebat eum esse, pergebat
ad eum et, quicquid ab eo postulabat, propter Deum et amorem sanctae Mariae
rogabat sibi semper fieri. Quadam namque die rogavit eum, immo iussit, ut propter
amorem Dei et sanctae Mariae manu sua prepararet sibi olera cum carnibus ad prandendum.
Et statim venerabilis senex baculo inbecillia membra sustentans assumpto puero, ut potuit,
cuncta, quae rogaverat, rite peregit. Erat ei minister in Septimensi monasterio quidam
clericus nomine Teuzo, idoneus quidem quantum ad suum servitium, alias autem aliquantulum
vitiosus. Cuius, ut vitiorum detergeret rubiginem et assuesceret eum ad
humilitatem et patientiam, quandoque inpossibilia precipiebat ei. Denique iussit ei aliquando,
ut de castaneis, quae apud Pistorium veneunt, sibi daret. Qui respondit: "Ego
domne, hinc eas habere non possum, sed, si placet vobis, vel ego ibo Pistorium vel mittam
pro eis". Et ille: "Nec volo, ut vadas, nec volo, ut mittas, sed tantum da michi". Cumque
in hac sententia diu perseveraret, suspicatus est clericus, quod pro aliqua re iratus
esset contra se. Ideo cepit cum lacrimis prosterni ante pedes eius et diutissime veniam
petere. Cum ergo aliquandiu hoc igne purgasset scoriam vitiorum eius, tandem precepit
ei, ut quiesceret. Postea eo mortuo bis in eodem monasterio pro eius anima
tricesimum iussit studiose fieri. Alio tempore invitavit quendam episcopum ad consecrandam
quandam ecclesiam, qui videbatur sapiens et religiosus. Sed quia homo
videt in facie, Deus autem videt in corde, revelatum est sibi non debere communicare
cum illo. Qua visione considerata revocatus est ab incepto. Cum autem hic vir Dei
semper in omni virtutum honestate purus omnimodo esset, horrebat callidos et simulatores
et detegebat et abiciebat eos. Quadam namque die venit ad eum quidam presbyter nomine
Sorus et cepit se commendando eius orationibus pretendere formam humilitatis et appellare
se furem, periurum, sacrilegum. Venerabilis autem senex intelligens eum ficte loqui
et volens detegendo coram eo ponere fallaciam eius respondit ei: "Vere audivi ego habitasse
te in quadam ecclesia et furatus es inde coopertorium". Tunc ille pre nimia ira
siluit et demum prorumpens in vocem dixit: "Ergo furem me appellas? Nunquam te
amplius credam servum Dei neque bonum hominem esse". Et abbas inquit: "Certe tu
appellasti te modo furem. Ergo quare irasceris, cum alius testatur te veraciter loqui?
Patet te ficte locutum et non humiliter". Et sic iratus recessit. Item alio tempore congregati
sunt in Septimensi monasterio abbates et plures de fratribus monasteriorum Vallisymbrose.
Quibus in unum collectis domnus Rodulfus abbas ita omnes allocutus est:
"Solebant antiqui patres quando conveniebant in unum tractare de divinis rebus, de
celestibus gaudiis et, quod non poterant adhuc in re, nitebantur spe, desiderio et frequenti
meditatione ac collocutione tenere. Et nos ergo quamvis impares et multum illis inferiores,
tamen pro modulo nostro idem facere conemur. Cuicunque nostrum Deus inspirando
dederit, vel de patre nostro domno Iohanne vel de antiquis patribus et scripturis proferat
verbum ad edificationem omnium". Tunc aliis et aliis ad edificationem diversa promentibus,
domnus Rodulfus hoc de domno Iohanne protulit verbum: "Evenit aliquando, ut agentem
quippiam operis in quoquina quidam frater de foris vocaret me. Cumque de intus ego

Torna all'inizio