exemplo:  'has res ad te scriptas, Luci, misimus, eli'. Perversione, ut 
'vestra pro salute et quiete nostris in animis cure densantur'. 'Huiusmodi 
 transgressionis species,  que rem non reddit obscuram,  
multum proderit ad continuationes, in quibus oportet verba, sicut a  
poetis, in quendam exstruere numerum, ut perfecte et perpolitissime 
possint esse absolute. ' Nam 'continuatio est densa et continens frequentatio 
verborum cum absolutione sententiarum. Ea utemur comodissime 
tripartito: in sententia, in contrario, in conclusione', ut infra 
patebit.  
'In quendam utique exstruere numerum': nam quamlibet distinctionem 
oportet duabus trisillabis vel quadrisillabis vel componderantibus 
dictionibus penultimis producentibus vel breviantibus terminare.  
Nam distinctio, que a Tullio 'membrum' vocatur, est 'res breviter absoluta 
sine totius sententie demonstratione'. 
  |  
  
  
  
550 
  
  
  
  
555 
  
  
  
  
560
  |