: Assise regum regni Sicilie

Pag 72


4. De sacrosanctis ecclesiis, et episcopis, et clericis
Sancimus nemini licere sanctorum reliquias vendere vel comparare.
Sancimus sub capitis periculo nullos penitus cuiuscumque condicionis
de sacrosanctis ecclesiis expelli aut protrahi confugas; nec pro his venerabiles episcopos vel iconomos exigi que debentur ab eis; nec ipsis confugis interim
victualia negentur. Servus vero, colonus, seu gleba servus, subtrahens
se domino, vel furatus res ad loca sacra confugiens, cum rebus
quas detulit domino presentetur.
Privilegia ecclesiarum inconcussa serventur.
Episcopus ad testimonium non flagiterur, nisi forte in causis ecclesiasticis
vel publicis, et cum summa necessitas, aut regis auctoritas postulaverit.
Diaconos et subdiaconos et infra positos altari sacri ministros, ab
obsequiis sordidis, alienos esse precipimus.
Presbiteros vero tantum non etiam ceteros ab angariis personalibus
prohibemus.
5. De illicitis conventiculis
Conventiculam illicita extra ecclesiam in privatis edibus celebrari vetamus.
6. Ne servi vel ascripticii clericentur
Ascripticios sine voluntate eorum quorum iuri subditi sunt, nullus
episcoporum ordinare presumat.
Iudeus, paganus, servum christianum, nec compare audeat nec ex
aliquo titulo possidere.
7. De ioculatoribus
Mimi et mime, et qui ludibrio corporis sui questum faciunt, publico
habitu veste monachica, vel clericali non utantur; quod si fecerit, verberibus
publice afficiantur.
8. De raptu
Si quis rapere sacratas virgines, aut nondum velatas causa iungendi
matrimonium presumpserit, capitali pena feriatur.

Torna all'inizio