Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 45


acceperat, Alexandro papae, qui tunc temporis vice beati Petri prudenter et catholice
exsequebatur, apud Romam repraesentat. Apostolicus vero, plus de victoria a Deo de paganis
concessa quam de sibi transmissis donariis gavisus, benedictionem apostolicam et, potestate
qua utebatur, absolutionem de offensis, si resipiscentes in futurum caveant, comiti et omnibus,
qui in lucranda de paganis Sicilia et lucratam in perpetuum ad fidem Christi retinendo
auxiliarentur, mandat, vexillumque a Romana Sede, apostolica auctoritate consignatum; quo
praemio, de beati Petri fisi praesidio, tutius in Saracenos debellaturi insurgerent.
XXXIV.- Pisani ergo mercatores, qui saepius navali commercio Panormum lucratum
venire soliti erant, quasdam injurias ab ipsis Panormitanis passi vindicari cupientes, navali
exercitu undique conflato, vela per mare ventis committentes, apud Siciliam, in portu vallis
Deminae applicuerunt, legatumque comiti Traynam, ubi tunc morabatur, mittentes, mandant,
ut equestri exercitu Panormum illis occurrat, se illi in urbe capienda auxilium laturos, nihil
praemii, excepta vindicta de illata sibi injuria, expetentes. Comes vero, quibusdam negotiis
se detinentibus, ad praesens ire distulit, mandans illis ut modicum temporis sustinerent, donec
haec, quibus ad praesens intentus erat, expedirentur. Porro illi, commercialibus lucris plusquam
bellicis exercitiis ex consuetudine dediti, sustinere, ne lucris assuetis diutius privarentur,
nolentes, Panormumque per se incassum aggredi disponentes, vela in portum eiusdem
urbis dirigunt. Sed plurimam multitudinem hostium exhorrentes et ob hoc a navibus progredi
minime praesumentes, catena tantummodo, quae portum ab una ripa ad alteram claudebat,
abscissa, hoc sibi more suae gentis pro maximo reputantes, Pisam reversi sunt.
XXXV. - Comes itaque, videns aestatem proximam, quae prae nimio calore a vicinitate
solis ferventis caniculae pluriores equitatus in praedali exercitio fieri prohiberet, fratri
duci in Apuliam interim, dum importuna aestas pertranseat, ire disponens, ne uxorem suam
et milites cum ipsa remanentes absque stipendiis derelinquat, Golisanum una die, secunda
Brucatum, tertia Cefaludum praedatum aciem dirigit. Sicque Traynam multa abundantia
replens, militibus suis, ut, urbem attentissime pervigilantes, incursus hostium prudenter caveant,
et ne aliquorsum longius ab urbe, aliqua occasione intercurrente, progrediantur, multis
exhortationibus commonitis, ipse versus Apuliam, cum fratre quid ulterius agendum sit tractaturus,
vadit. Plurimumque ad invicem conferentes, tandem, refrigerante calore, centum
militibus sibi ab eo in auxilium acceptis, in Siciliam rediens, versus provinciam Agrigentinam
cum ducentis militibus praedatum vadit. Unde cum rediret, cum maxima parte militum
suorum praedam praecedere praecipiens, ipse cum reliquis inter duos cuneos minatur ne a
fronte vel certe a tergo aliquo hostili incursu excuteretur.
Porro Africani et Arabici, cum essent cupientes ulcisci de victoria in Ceramensi proelio
sibi ablata et laudem, quam ibi amiserant, aliquando, sibi favente fortuna, recuperare, cognoscentes

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio