Salimbene de Adam: Cronica

Pag 896


post eos solus per tria miliaria sequebatur. Et isti tres non habebant
nisi aliquos runcinellos et erant inermes, nec secum habebant
aliquam comitivam.
De his qui interfecerunt dominum Guidonem de Bibianello et Bonifatium
fratrem suum.
Et interfectores istorum duorum fratrum isti fuerunt. Primus,
Scarabellus de Canossa, qui dominum Guidonem de equo deiecit
et perfodit eum cum lancea semel in terra, et secundo opus non
fuit. Secundus qui eum percussit fuit Açulinus frater abbatis de
Canossa et filius domini Guidonis de Albareto. Iste amputavit
caput eius. Alii fuerunt Ghibertinus de Mutilena et Guertius de
Cortogna et plures alii, tam pedites quam equites, qui percusserunt
eum multis ictibus et conciderunt vulnere super vulnus, ita
ut dicere posset, si viveret et sentiret: Super dolorem vulnerum
meorum addiderunt. Id ipsum fecerunt Bonifacio fratri domini
Guidonis, qui subsequebatur. Dominam vero Iohanninam posuerunt
super equum de quo se deiecerat, ut prosterneret se super
dominum Guidonem, credens et sperans quod ob gratiam sui parcerent
ei (erat enim eorum propinqua). Et ambulavit tota die
illa solivaga et gemebunda in amaritudine cordis sui pervenitque
Bibianellum, quod condam fuit castrum comitisse Mathildis, et
pessimos divulgavit rumores et amaritudine plenos. Et elevata
voce fleverunt amarissime auditores, donec in eis lacrime defecerunt.
Et iacuerunt corpora illorum duorum fratrum in illa vasta
solitudine illa nocte. Aliqui vero dixerunt quod Manfredinus filius
domini Guercii de Assajjuto, qui moratur in villa Cuvilioli, cum
audisset hec omnia, pietate commotus venit cum quibusdam
hominibus et cum plaustro et collegit istorum corpora et coniunxit
ea simul et posuit in Templariorum ecclesia, que est in
itineris medio quo itur Bibianellum.

Torna all'inizio