Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 123


habueritis ad invicem ». « Qui enim diligit », ait
Apostolus, « legem implevit » et: « Plenitudo legis est dileccio ».
ego autem dico quia qui fratrem diligit nequaquam
detrait sed corrigit; qui vero detrait non diligit. « Qui autem
« non diligit », docente Iobanne, « manet in morte ». Si, inquam,
radix huius dileccionis esset in nobis, omnium virtutum
poma maturescerent; quia vero deest, in fiore vanescunt. sed
quia inducias ad corrigendum huius temporis a pio Redemptore
accepimus, agamus ut in melius proficiamus. non egnim sufficit
patria, divicias parentes reliquisse nisi nosmet ipsos mortificemus.
diem ergo mortis cotidie adtendamus et in etenum non
peccabimus, passiones Domini inspiciamus et de presentibus iniuriis
non dolemus. sicque huius exilii iter peragamus ut, egredientes
de corpore, angelum lucis invenianius, per quem defensi
ab accusatore illuc perveniamus, ubi Deum iuncti cum angelis
sine fine laudemus; ubi iam nullus erit metus mortis, nullus corrupcionis
defectus, nulla esuries, nulla sitis, nullus meror, nullus
dolor, nulla amaritudo, nulla tenebrarum caligo, sed dies eterna,
dies beata, in qua qui inventi fuerint lumine solis non egebunt,
quia ab ipso Agno illuminati, sicut sol in regno Patris fulgebunt;
ubi semper beati, semper gaudentes, semper letantes, semperque
erunt cum Christo sine fine regnantes; ubi caritas in singulis regnabit
et Deus omnium in omnibus erit. qui in Trinitate perfecta
vivit et regnat per omnia secula seculorum, amen.

Torna all'inizio