| comestabulis denunciari precepit, ut nullus eorum cum electo
 deinceps equitare vel ad curiam euntem sequi presumeret. Electus,
 licet multorum relatu que facta fuerant agnovisset, neque se tamen
 adversus eorum consilium aliquatenus premunivit, neque segnius
 ob hoc ad curiam singulis diebus ascendit, ut quicumque periculum
 rei cognoverant securitatem illius et fiduciam mirarentur.
 Cumque sepe palatium ingressus propositas insidias offendisset,
 eo viso gaytus Petrus, ut erat natura mitissimus, ad eius salutationem
 statim mutabat consilium, et a perpetrando scelere milites
 avertebat, illoque recedente, crebris episcoporum suggestionibus
 denuo stimulatus, spondebat se proculdubio quod suaderent
 facturum. Ubi ad rem ventum erat rursus a proposito decidebat.
 Videntes autem episcopi Matheusque notarius rem inutiliter diu
 protrahi, persuaserunt ei ut quia vellet in impium pius esse, bonumque
 pro malo reddere decrevisset, saltem illum a curie familiaritate
 semotum, ad episcopatum suum transmicteret, eius[que
 loco Salerni]tanum archiepiscopum subrogaret. Quod ille se
 facturum promisit, parumque diligenter rem exequens, eorum
 animos expectatione longa speque dubia suspendebat, ceterique
 iam dilationis tedio fatigati, ab eo quod inceperant facile destitissent,
 nisi quod archiepiscopus Reginus continuis eos persuasionum
 stimulis incitabat. Summo namque mane domos illorum
 incipiens circuire, ad perficiendum susceptum negotium singulos
 incitabat, et ne deficiendo tepescerent, hortabatur increpansque
 desidiam illorum et inhertes eos appellans, eiusmodi exhortationibus
 totum diei spatium consumebat et diffidentes animos in
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 |