Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 323


CAP. VI
Petri, Aragonum regis, nuntiis responsum
ac epistola.
Accedentes ergo nuntii Franciae regis in Aragoniam,
nihil potuerunt de intentione regis inductionibus
aut argumentis aliquid extorquere.
Petrus enim nihil e contra reddidit, per quod
valeant quoquomodo propositum sui animi autumare;
sed interdum hoc tantum regia vox compressit:
"Per id armati, quod jam agere coepimus,
quodve paravimus, regem Franciae non
intendimus laedere, aut amicos ejus nostris apparatibus
offensare. Unde ite, renuntiate regi,
ac dicite, quod causam nostri propositi nulli
adhuc diximus, nec intendimus alicui pandere
quod ordimur; et rex ad malum non computet
si quod alii nesciunt, illi aperire nolumus:
sciet autem postea, si aliquis scire debeat, quo
nostrarum conatus virium illis temporibus dirigemus".
Dari et potuerunt ipsis nuntiis tales litterae:
"Excellentissimo domino illustri regi Francorum,
sororio suo, Petrus, Aragoniae rex, salutem.
Regia bonitas turbari non debet, si animum
nostrum ad praesens nec litteris, nec nuntiis
intenti nostri propositi reseratum arcanae vestrae
conscientiae deducimus, nec molestum
ferre, nec grave, si occultum magnitudinem
vestram pertranseat quod usque ad actum latere
singulos affectamus. Non enim novum potest
aut mirabile reputari, quod alteri non
subjectum negotium aliquod viribus aggrediatur
et animo, lingua jactatrice silente, nemini
reveletur; nam profecto non expedit, ut
quae sine aliorum auxilio attentantur, acclamatio
linguosa divulget, quae nonnunquam multiloquio
cogitata praecedit, et mentium proposita
quandoque proposito impedimento suspendit.
De oblato ad haec nobis per magnificentiam
vestram regiam personarum juvamine, uberas
liberalitati regiae gratiarum referimus actiones:
disposuimus enim absque regum, et principum,
et consanguineorum nostrorum subsidio, inchoata
peragere, et persequi sub fortunae cursum
votum nostrum".
CAP. VII
Infidelium reges, regis Aragonum apparatus pertimescentes,
sua regna munire parant; Karolus
autem filium suum, Salerni principem, in Provinciam
mittit.
Universis itaque maritimarum terris quidam
dubitabilis terror injicitur. Reges enim Arabum,
totaque Barbaria, Bojea, Arabia, et quae sunt
juxta mare magnum Agarenorum terrae, regis
Aragonum formidant accessum. Credit rex Tunisii,

Torna all'inizio