Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 190


ad bellum conueniunt, et durum bellum committitur inter utrosque.
Deyfebus uero tunc in regem Creseum de Agresta irruit animose,
quem rex Creseus potenter excepit in ueloci cursu scilicet
sui equi, incussa forti lancea contra eum. Sed Deifebus in ictu sue
lancee ipsum sic potenter impulit et percussit quod Creseum regem
mortuum prostrauit ab equo. Et sic rex Creseus finiuit ultimos
dies suos. De morte igitur regis Cresei multum de<h>ortati
sunt Greci, et insistentibus Troyanis uiriliter contra eos, Greci sunt
dare terga coacti, qui ad fugam precipites se dederunt.
Sed Palamides et Dyomedes cum xx milibus pugnatorum succurrunt
Grecis, Troyanis occurrunt, necnon et cum eis strennuus
Thelamonius Ayax. Qui Thelamonius irruens statim in Sinsilenium,
naturalem filium regis Priami, sic ipsum grauiter in brachio
uulnerauit quod ex tunc Sinsilenius factus fuit inhabilis ad
bellandum. Quod ut uidit Deyfebus, totus motus est in furore.
In Thelamonium tunc irruit furibunde sic quod ipsum uulneratum
deiecit ab equo. Quem Palamides appetens uindicare, accepta quadam
lancea, in Deyfebum irruit, sic grauiter ipsum impulit quod,
fracto scuto et lorice squamis in multa uirtute disruptis, lanceam
suam in Deyfebi pectus inmisit, et lancea ipsa fracta, truncus cum
ferro in Deyfebi pectore remansit affixus.
Paris autem, frater Deyfebi, qui tunc erat in eo belli loco, ut
uidit Deyfebum sic letaliter uulneratum, in labore maximo necnon
et copia lacrimarum ipsum bellicis extraxit a turmis et illum
iuxta ciuitatem deferre curauit. Ubi postquam fuit delatus Deyfebus,
apertis oculis inspexit Paridem, fratrem suum, et dixit ei:
"Nunquid, frater mi, descendere ad infernos me permittis? Multum
rogo te ut antequam iste truncus a uulnere mei pectoris eruatur,
contra interfectorem meum festinanter acceleres et sic laboriose
procures quod, antequam moriar, tuis manibus deficiat interfector.
" Paris autem, uerbis uulnerati fratris auditis, in multa doloris angustia,
moribundo fratre relicto, festinat ad bellum totus aspersus in
lacrimis pre dolore, dum post mortem Deyfebi fratris sui amplius

Torna all'inizio