Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 243


De Thelamonio uero clandestine interfecto supererant duo filii,
quos ipse de duabus uxoribus reginis sibi susceperat. Quorum antegenitus
uocabatur Eantides, de regina Clausca, et alius, de
regina Ethimissa, qui Antissacus uocabatur. Hii duo, dum etatem
agerent puerilem, dati sunt sub tutela et cura regis Theucri ut
eos donec pubescerent educaret et donec fierent apti ad miliciam
assumendam.
Agamenon uero et Menelaus a Grecis licenciam postulant recedendi.
Quam ipsi maiores Grecorum adhuc existencium apud
Troyam uix concedere uoluerunt, habentes eos de clandestina
Thelamonii nece suspectos. Dum de Vlixis fuga furtiua, per
quam accusatorem seipsum esse constituit, Agamenonem et
Menelaum in aliquo releuarent, sibi recedendi licenciam inuitis
animis tribuerunt. Ipsi autem recedentes a Troya alto pelago se
committunt.
Tempus erat quo, calcatis uuis, autumpnus in orbe iam suos
menses exsoluerat inequales, et uicina hyems in suo pigro rigore iam
ueniens propriis frondibus spoliarat arbores et dulcibus auium iam
indixerat silencium cantilenis. Tunc cum robusta uentorum austeritas
in multo flatus spiramine suis prosilit a cauernis, tunc cum,
ab aere liquido serenitate depulsa, nubium obscura congeries uestit
illum, que in pluuiarum copiis dissolute noua dant incrementa
fluminibus et ab estiuis ramorum frustis et truncis decidentibus inter
ualles in suis decursibus ualles ipsas vndecunque mundificant et
extergunt, tunc Grecorum inconsulta facilitas ceco auiditatis ardore
corda commouit (qui ad propria repatriare uolentes peregrinancium
animos feruenti calore febricitate compellit) vt non aduertentes
uiarum discrimina nec temporum qualitates se desideratum accingant
ad iter. Propter quod plerisque contingit quod, dum
ad propria inconsulte redire festinant, uiarum impedimentis emergentibus
inoppinatis aggressibus, in medio uiarum deficiunt et nunquam

Torna all'inizio