Audio, mater, quod incessanter lamentamini et lugetis, quod mihi grave 
est admodum et molestum. Unde pro Deo supplico, quatenus, considerantes 
quod nec lamenta nec lacrime redimere queant mortuos de sepulchris, 
qui in pace requiescunt in illum qui resurrectio est et vita cunctorum, 
finem huiusmodi luctibus imponatis, circa domestica curam et sollicitudinem 
adhibentes, ac patris mei animam in vestris orationibus et elemosinis 
habentes efficaciter commendatam. Hec enim anime sue proderunt. Hec 
penas purgatorias leviabunt. Hec deducent eam expiatam omni contagione 
in locum refrigerii et quietis. Lacrime mortuis solamenta non prosunt, 
Deum provocant et materiam redargutionis inducunt, nec reputetis vos 
viduam, postquam Deus vobis filios reservavit, qui locum vobis mariti retinent 
et in mundo isto, qui fluctuat velut mare, vobis contra procellas existunt 
anchora firmitatis, et cum devotione filiali in omnibus et per omnia 
dominio vestro subsunt. Et sic conquestus viduitatis queso non nominetur 
in vobis, cum post patris occasum et matris et patris habeatis in filiis principatum. 
Sic igitur super hiis sapienter decetero vos geratis, quod et laudem 
ab hominibus et a nobis acquiratis gratiarum multimodas actiones. Datum. 
  
Domine … genitrici sue Stephanus. 
Consolationem inextimabilem habeo inter labores infinitos quos patior 
et mentales dolores quos subeo, dum audio vos per Dei gratiam iocunda 
corporis incolumitate potiri. In materno respiro nomine, in materna glorior 
sospitate, patre pariter et germano in tam modici temporis orbatus interstitio
  |  
  |