Salimbene de Adam: Cronica

Pag 669


Tunc (scilicet post orationem ad Deum fusam) Danieli per visionem
nocte misterium revelatum est. Et Daniel benedixit Deo celi
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a seculo usque in
seculum, quia sapientia et fortitudo ipsius sunt, et ipse mutat tempora
et etates, transfert regna atque constituit. Dat sapientiam sapientibus
et scientiam intelligentibus disciplinam. Ipse revelat profunda
et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est.
Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam
et fortitudinem dedisti michi, et nunc ostendisti michi que
rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. Hinc Iacobus
dixit, I: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat
omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Patuit hoc in
Salomone, cui a Domino dictum fuit, III Reg. III: Postula quod
vis, ut dem tibi. Et postulavit sapientiam, et data est ei.
Hic de Symeone, qui Christum puerum accepit in ulnas, refertur mirabile
dictu.
Simili modo Symeon iustus et timoratus, de quo habetur
Luc. II, postulavit aliquid a Deo, quod meruit obtinere. De quo
dicitur quod fuit unus ex LXXII interpretibus qui tempore
Ptholomei Philadelfi regis Egipti de Hebreo in Grecum cum
aliis interpretibus Vetus transtulit Testamentum. Cumque ab
aliis sociis assignatus esset ei Ysaias ad transferendum, et
occurrisset ei locus ille Ys. VII: Ecce virgo concipiet et pariet
filium, et vocabitur nomen eius Emanuhel, dubitare cepit an hoc
posset esse verum, quia nunquam viderat tale nec expectabat
futurum, iuxta verbum quod scriptum est, Ys. ultimo: Quis
audivit unquam tale et quis vidit huic simile? Et abrasit de libro
illam Scripturam et recessit attonitus, et in crastinum invenit eam
reparatam et iterum eam abrasit et iterum restitutam invenit.
Et sic tribus vicibus factum est tam ex parte abradentis et
delentis quam ex parte scribentis et restituentis. Quod videns
Symeon miratus est valde et totum se contulit ad rogandum
Deum et dixit: Da michi intellectum, et scrutabor legem tuam

Torna all'inizio