: Vita sancti Gemini A

Pag 279


suo: «Vade in nomine Domini et esto fortis ad pugnam, quia ego
uado et fundam pro te orationem ad Dominum».
Ille uero misit epistolam et nuntios per totam terram Siriae,
et congregauit se omnes bonos et malos, et uenerunt in campum et
fecerunt prelium. Et ipse Militianus, aspiciens ante faciem suam,
uidit filium suum Geminum habentem gladium euaginatum in
manu, et trucidabat omnes. Et fecerunt uictorias et abstulerunt
omnia spolia eorum; et reuersus est Militianus cum magna uictoria,
gratias agens Deo.
Dixit ad uxorem suam Belliadim: «Vbi est filius meus?».
Illa dixit: «Iuit ad orationes fundere propter te, et non est reuersus».
Dixit Militianus: «Vade festinanter et dic filio meo, ut
ueniat ad me cito». Illa abiit et dixit illi: «Pater tuus te querit;
festinanter surge, ueni ad eum, quia dedit illi Deus uictoriam propter
orationem tuam». Ille autem non dedit illi responsum; illa
autem reuersa est. Militianus dixit: «Vbi est ille?». «In cubiculum
suum incumbit orationi et non est locutus ad me» respondit.
Militianus dixit uxori suae: «Ego uidi ante me illum in pugna,
quasi figuram suam, tenens gladium euaginatum et per ipsum
facere uictoriam». Et surgens festinanter uenit ad suum filium et
misit se ad plantas eius, osculans suum filium, et dixit: «Tempus
est, ut reuertar ad Eum, qui misit me in hunc mundum, quia
grauatum est cor meum». Tunc surgens Geminus accessit ad patrem
suum, baptizauit eum et omnem suam domum, quia antea
non habebant baptismum; et accessit ad lectum suum, et subito
expirauit.
Tunc accessit ad lectum uxor eius et inuenit eum mortuum,
et lamentata est et fleuit nimis, currens ad filium suum clamans,
uociferans, dicens: «Veni, ueni, quia pater tuus mortuus est!»; et
ille cucurrit, uenit ad eum et factus est luctus magnus per totam
prouinciam. Nuntiatumque est regi: uenit ad domum Militiani
et lamentatus est, lugens tribus diebus et noctibus. Cucurrerunt
omnes parentes eius ad regem et dixerunt ei: «Domine rex, iube
filium uenire eius ad te, et trade illi militiam, ut sicut pater eius
habuit, ita sequatur uestigia et obedientiam et precepta tua».
Tunc rex eum fecit uenire ad se et dixit illi: «Accipe honorem
patris tui, et propter patrem tuum, qui mihi seruiuit, ampliabo tibi
militiam». Respondit Geminus et dixit ad regem: «Ego miles
Christi sum, et die noctuque milito in Domino: non scio militare

Torna all'inizio