| audientibus praedicaret eos fama mirabiles et conviventibus vita monstraret
 insignes. Sane si de Petro vellem cuncta referre, quae suppetunt, prius
 scedula fortassis ista deficeret cum adhuc dicendi materia superesset. Nam
 ut e multis unum saltim breviter referam, dum in capitulo consideremus,
 aliquando de disciplinis regularibus disputantes, ille ut erat novitius, unum
 ex saeculari consuetudine inordinatum protulit verbum. Tunc ego velut
 ira permotus dura satis illum invectione corripui, postque redargutionum
 atque correptionum longiora flagella tamquam questione pulsato sententiam
 inferens per quadraginta dies illum vino abstinere praecepi, ea tamen
 intentione, ut tantum ad praesens illum cum caeteris ab incautis sermonibus
 deterrerem, postmodum vero sententiam discretae remissionis moderamine
 temperarem. Sed cum me contigisset diversis intentum esse negotiis,
 neque hoc mihi quilibet in memoriam revocasset, elapso iam praescripto
 dierum circulo, tandem recordatus expavi, et quid ex iniuncta sibi
 paenitentia Petrus egisset attonitus inquisivi. Fratrum itaque relationibus
 didici paenitentiam esse peractam. Paenituit, fateor, prolatae sententiae,
 sed gaudens ammiratus sum tantam patientiam fratris, ut pro uno solo
 verbo inconsulte prolato tam longam paenitentiam pertulisset et neque per
 se neque per alios indulgentiam postulasset.
 Nunc igitur ad episcopum, a quo coeperat, sermo recurrat. Quamvis
 enim Petrus idem ut maior erat aetate, nichilominus etiam in ardui propositi
 et districtae vitae praecederet semper itinere, hic tamen ad sacerdotalis
 officii iura promotus, quod in heremo didicit, in aecclesia non omisit.
 Eisdem quippe terebat semper membra cilitiis, eisdem contentus erat perexiguis
 admodum ac despicabilibus indumentis. Plane dum iuvenalis aetatis
 ingruente natura gravissimam sepe pateretur accidiam, laquearibus
 cellulae funiculos innectebat, sicque ulnis insertis psalmodiae studio pendulus
 insistebat. Numquam adipe, numquam ovis vel caseo vescebatur. In
 eisdem vero, quae apponebantur, eduliis continens eum frugalitas cruciabat,
 ut discumbens non tam reficeret quam certaret, et intestinum potius
 esset gulae bellum, quod extrinsecus videbatur esse convivium. Sepe
 pugnavi, ut saltim in hiemalis inclementia frigoris, aut papirinae sibi
 storiae stramenta supponeret, aut vestitus saltim nocte dormiret. In nuda
 | 
 |