| II 21  (I 47) Hereticus itaque uiperei ueneni poculo impio austo
 debriatus guttore Iesum a Nazareth deum denegat uerum. Petrus
 autem spiritus sancti saciatus dulcedine omnium dominum labiis
 profitetur sacratis. Et quoniam dominus omnium ipse sit deus
 insigni quantotius psalmistae ueraciter uaticinio declaratur.  Intrate
 ait  in conspectu eius in exultatione, scitote quod dominus ipse est deus.
 Stultus  quippe  dixit in corde suo: Non est deus.  Sapientissimus
 namque Salomon prophetico imbutus spiramine prolixius orationis
 serie promulgata protestatur dicens:  Vt sciant uniuersi terrarum
 populi, quod dominus ipse sit deus.  Et illud Iacob patriarchae:  Si
 reuersus  inquit  fuero prospere in domo patris mei, erit mihi dominus
 in deum, et lapis iste,quem erexi, in titulum.  Hinc alias concinnatim
 in praefato 'Regum' uolumine sub obtionis figura ab Helia problematice
 prophetis Belial proposita clarius demonstratur. Cum inuocantibus
 illis deos suos nihil dignum actum sit, purificata protinus
 ab Helia propheta altaris struice inuocatoque omnipotentis domini
 dei caeli sempiterno nomine, sacrificium bouis altari superinpositum
 perfusumque ter salientibus aquarum undulis mox ignis
 uaporantibus flammis consumpsit diuinus. Cuius uidelicet tam
 insigne detecta perspicuo rumore miraculi ueritate admirantes prostratique
 in terram populi, repetitae utique continuo unius eiusdemque
 uocis officio, professio rectae fidei promulgatur, cum
 celerius subinfertur:  Dominus  inquiunt  ipse est deus, dominus ipse
 est deus.  Huic etenim prolatae fidei professione et illud non inconuenienter
 concordare certum haut dubio estimatur, ueluti in sacra
 historia in uerbis Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribus legitur
 Manasse. Nam cum durius redarguerentur legatione insistente
 filiorum Israhel, quorum princeps erat Finees domini sacerdos,
 conquesti nimirum de altaris mirae magnitudinis constructione, ne
 forte per industriam in cultu deorum gentium aedificatum cerneretur.
 Quae cuncta allegoricae expositionis indigent documentis a
 quibus idcirco stili eleuatius suspensum temperamus mucronem,
 ne forte legentis animus prolixae disputationis recenseta serie fatigetur.
 | 
 |