| epistola, quod miseratis, ut vestris verbis utar, litterarum multiplices legiones, cum, sicut credo, que
 nuper accessit, legationis officium prima suscepit, et si qua precessit in receptione mandati, hec
 tamen ei in executione prevenit, vel, que premissa fuerat, fines credite sibi potestatis exsolvens
 commissis omissis et mittentis iussu preterito alterius forte sollicitudini regionis se irreverenter ingessit.
 Porro licet fraterne mortis acerbitas a nobis dolorem mentis tamquam debitum exigat, eam
 tamen superstitis grata promotio exceptionem compensationis, ut scripsistis, excludit. Verum propter
 gradus altioris ascensum rescribenti scribens sub dubii pendulo et verborum involucro elationem
 spiritus et spiritum elationis impinxit, sed baculus directus, ut lederet, me non offenso mox iactorem
 ictu graviori impetiit, quia, dum socium supercilii nota caute respersit, se ipsum note respersione
 incaute perfudit. Non enim caret superstitione timoris, qui sic procaciter in conviciorum prorupit
 offensam.
 
 I 64
 
 Attendite ad petram, de qua scissi estis, et ad cavernam, de qua manu estis artificis superioris abscissi.
 Attendite ad Christi vicarium patrem vestrum et ad ecclesie matris exilium, que vos spiritu regeneravit
 et aqua. Percipite, filii, matris iniuriam, accingimini protinus ad vindictam! Nam degenerans
 filius Fredericus, quem inter puerilis etatis exordia pupillum alterius subventione carentem sinus
 ecclesie nutricis officio et matris pietate suscepit, laboribus et expensis innumeris ad regni Sicilie
 iura de querentium manibus preservatum, tandem ad imperii culmen adversario proiecto provexit,
 ingratitudinis heres interpretatione contraria recompensans, subito mutatus in hostem ecclesiarum
 prelatos et religionis ecclesie professores diversis penarum generibus et vario fine consumens, ecclesias
 ipsas Christi sanguine libertati dicatas multipliciter subicere nititur servituti. Ex quibus et aliis
 evidentioribus causis et culpis, quas iam ad publicam mundi notitiam credimus pervenisse, ipsum
 anathematis gladio de fratrum nostrorum consilio percussimus, non indigne sperantes, quod eius
 medele subsidium effectum debite correctionis haberet. Verum ipse non sub pastoris virga humiliatus
 est verbere, quin potius super omne, quod dicitur Deus aut colitur, elevatus, Helia et Henrico
 quibusdam non prophetis, sed prophanis apostatis testibus sue perversitatis assumptis in lucis ang lum
 in monte superbie transformatus Christi claves et Petri privilegium vilipendens irreverenter
 divinis interesse presumit, ministros ecclesie sub pena capitis et perpetui edicto exilii ad sue dampnationis
 cumulum divina prophanare compellens, pro summe sedis orantes antistite ac orare pro
 ipso publice contempnentes simili puniturus edicto. Ad hec autem in Christum et eius sponsam
 durioribus invectionibus excandescens patrimonium beati Petri, quod inter cetera imperii iura, que
 seculari principi tamquam defensori sacrosancta commisit ecclesia, ditioni sue in signum universalis
 | 
 |