Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 283


utriusque desideria non potestis perficere quia contraria
inter se sunt. Et hoc apte repetit subsequens:
haec enim sibi invicem adversantur , etc.
21. AUGUST. ( ut sup. ad Galat. ) Ut non quaecumque
vultis
. De his dictum est qui gratiam fidei susceptam
tenere nolunt. Volunt enim opera justitiae operari,
sed vincuntur concupiscentia carnis.
22. LANFR. Quod si spiritu ducimini , id est, si
Spiritus sanctus moderatur vobis, legem carnaliter
non observatis. Vel legem . . . . . nisi plus facientes
quam lex jubeat.
23. AUGUST. ( ibid. ) Non estis sub lege . Intelligamus
eos esse sub lege quorum spiritus ita concupiscit
adversus carnem ut non ea quae volunt faciant.
24. LANFR. Manifesta autem sunt opera carnis .
Probat quia non perficient opera carnis, quia ista,
et ista sunt opera carnis; sed hoc non perficient. Et
hoc est quod dicit: qui autem sunt Christi , etc.
25. AUGUST. (ibid.) Aemulationes . Aemulatio est
dolor animi cum alius pervenit ad rem quam duo
pluresve appetebant, et nisi ab uno haberi non
potest.
26. ( ibid. ) Invidiae . Invidia est dolor animi cum
indignus aliquid videtur assequi, etiam quod tu non
appetebas.
27. LANFR. Fructus autem spiritus . Et si spiritu ambulent,
opera spiritus facient, quia charitatem, etc.
28. Carnem suam crucifixerunt . Ille crucifigit carnem
suam cum vitiis, qui immobilis et crucifixus
nullis declinatur vitiis.
29. AMBROS. Si spiritu vivimus . Convenit nos in
illa vita, in qua per spiritum sumus regenerati, illa
quae consentanea sunt illius vitae agere.

Torna all'inizio