| VII. De pace diaboli ad se.
 Simplicium aurium offensam metuens pacem diaboli ad se nullam dicerem,
 nisi eam notatam a domino invenirem: Cum fortis armatus custodit
 atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet. Hec pax diaboli aliud nichil
 erat, quam secura generis humani possessio. Quam videlicet pacem
 diabolo non proprie virtutis potentia, sed ignavie nostre stoliditas
 comparavit. Timidus est enim diabolus, qui, si ei resistitur, continuo
 fugatur secundum sententiam illam: Resistite diabolo et fugiet a vobis.
 Sed antequam rex altissimus Iesus Christus per dispensationem carnis
 diabolo bellum indiceret, nemo, qui sibi resisteret, comparebat. Omnes
 enim in eius clientelam declinaverant. Non erat qui faceret bonum, non erat
 usque ad unum. Et ideo in quadam securitatis pace sibi ea facta sunt,
 que iure ceperat tirannico possidere, donec fortior eo superveniens
 pacem ipsius rumperet et tam atrium eius quam domum funditus
 spoliaret. Atrium autem domus diaboli vita carnalium est, domus eius
 infernus. Sicut enim in domum intratur per atrium, sic per carnalem vitam
 pertingitur ad infernum. Ut itaque prosperius diabolus domum suam
 possideat, in atrio se custodem locat, quia idcirco carnalem vitam
 suggerere nititur, ut habundantius de perditorum numero infernus
 repleatur. Quam dissimilis pax ista diaboli ab ea, quam primo posuimus,
 pace dei! Illa enim summe bona, hec summe pessima; illa, sicut
 prediximus, fons est omnis sancte concordie, hec vena omnis discordie
 homini nociture.
 | 
 |