| sunt, neque sunt id quo sunt, ut homo non est quo est homo, id est non
 est sua humanitas. Quocirca mutabilia sunt. Laudant igitur theosophi
 Deum inmutabilem, quia ita est in se.
 Sed cum omnia causativa, ut dictum est, sint mutabilia, quomodo
 laudant eum inmutabilem ex causativis? Quia facit ea stare, firmat ea
 ut non commoveri possint. Facit ea adstare sicut dicit David: «Mane
 adstabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es».
 Mane, inquit, quando nostra in resurrectione incipiet eternitas, tunc
 adstabo tibi indesinenter tibi adherens, et plane videbo quoniam non
 placet tibi iniquitas, quia tunc non habitabit iuxta te malignus. Nam
 esse Deum et placere iniquitatem opposita sunt. Firmat ea sicut iterum
 ait David: «Etenim firmavit orbem terre, qui non commovebitur».
 Orbem terre, id est ecclesiam, que dicitur orbis quia in plenilunio quando
 revertetur qui peregre profectus est, quando mittet Filius hominis angelos
 suos ut colligant de regno suo omnia scandala, perfecta erit ex
 omni parte, sicut circuli orbis, et ab illa perfectione non commovebitur,
 quia tunc habitabit in Iherusalem superna, ubi perpetua pace fruetur,
 unde hic idem David dicit: «Non commovebitur in eternum, qui habitat
 in Iherusalem». Sane ante Iherusalem non erit rata inmutabilitas,
 dum caro concupiscit adversus spiritum, et dum tot multa et diversa
 sunt accidentia que afficiunt orbem terrarum, id est hominem.
 Quod vero queris utrum in illa inmutabilitate, quando erimus
 sicut angeli Dei in celo, ista accidentia, que modo sunt, et in anima
 et in corpore remaneant, non videntur ea remansura, quia tunc in anima
 non erit fides et spes et scientia que modo est. Quia cum videbimus
 Deus sicut est, et cum venerit id quod perfectum est, evacuabitur quod
 ex parte est. Cessabit etiam dolor et gemitus, neque luctus neque
 clamor erit ultra, quoniam priora abierunt. Cum itaque tunc erit spiritus
 noster et ista non erunt, videtur quod accidentia, que modo comitantur
 animam in bonis, non remaneant. De accidentibus, que corporalitatem
 sequuntur, iam questio nulla est, cum dicat Dominus: «Celum
 et terra transibunt»; non secundum substantiam suam sed secundum
 statum dicunt transitivum istud illi qui trutinant culmina rerum.
 Et Apostolus ait: «Preterit enim figura huius mundi», et David
 «Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt
 celi. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum
 veterascent» quod pertinet ad accidens corporis; corpori enim accidit
 | 
 |