euacua!». Et cum hoc dixit, signauit se signo crucis et bi-
bit totum, quod erat in calice, Victor, et non est mortuus.
Dixit ei maleficus: «Salueris Victor: uicisti enim et fortior
me extitisti, et saluasti animam meam perditam ab inferis, ut
deinceps uiuam! Quomodo enim statua enea ueterascit, et
in nouissimis extergitur et innouatur, sic et hominem uetera-
tum in maleficiis suis conuertit per te Deus, et saluauit in
gratiam suam». Statimque maleficus ille accipiens capsas
ligneas aliquas plenas codicibus suis attulit ad sanctum Victo-
rem; et cepit eos in ignibus concremari. Quod cum fecisset,
cepit tenere pedem martyris, rogans eum et dicens: «Libera-
tor animarum, accipe penitentem!». Dicit ei sanctus Vic-
tor: «Si ueram Deo penitentiam obtuleris, ueram eius indul-
gentiam consequeris». Dicit ei maleficus: «In tantum Deo
ueram penitentiam offero, ut omnes codices meos, in quibus
erat inlicita presumptio, incendi, et omnibus simul renunciaui
actibus inimicis, et omnes superbias meas respuo, et soli Deo
seruire accipio». Tunc docuit eum sanctus Victor de omni-
bus, quae pertinent ad fidem, et cruce signauit eum in nomi-
ne domini nostri Iesu Christi.
His auditis a Sebastiano duce, maxime cepit contristari
et iussit sanctum Victorem nouis penis affici. Qui dicebat
haec uerba: «Tamquam aqua, quae datur uiatori sitienti, et
bibit et refrigeretur, ita et ego refrigeratus sum propter no-
men domini mei Iesu Christi». Tunc iratus preses dixit:
«Appendatur in eculeo!». Cumque fuisset appensus, iussit
lampades ardentes applicari ad latera eius, et sub uoce preco-
|
|