Guido Faba: Epistole

359


Guidonis Fabe Epistole, ed. A. GAUDENZI, "Il Propugnatore", 6,1 (1893), pp. 359- 390 .
EPISTOLE MAGISTRI GUIDONIS
I.
Epistola de fratre ad fratrem super continentia.
Carissimo fratri et tamquam patri domino C., B. scholaris
Bononie salutem quam sibi. Aqua frigida animo sitienti et
nuntius bonus de terra longinqua. Unde vestram suppliciter
deprecor bonitatem propriis meritis honorandam, ut de vestra
continentia pariter et salute meum velitis animum recreare,
scientes quod in studio litterarum, Dei vestrique gratia faciente,
sanus et incolumis persevero.
II.
Responsiva sospitatis et iucunditatis fraterne ad predictam.
Discretionis tue litteras facie leta vidimus et animo recepimus
iucundati , que nobis tuam salubrem continentiam
referentes, peroptatum gaudium nuntiarunt. Quare, prout audire
desideras, intimamus, quod omnia nobis in prosperitate
successum prospere famulantur et nihil presentialiter deesse

Torna all'inizio