Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 332


secundum Philosophum videntur esse debita exercitia
in iuvenibus. In secundo tamen septennio sunt ulteriora
exercitia assumenda quam in primo. Ad hoc tamen in
tali aetate, eo quod nimis sit tenera, non sunt assumenda
opera militaria nec opera ardua. Unde Philosophus 8. Polit.
ait, quod usque ad pubescentiam, idest usque ad decimumquartum
annum, leviora quaedam exercitia sunt assumenda,
ne impediatur incrementum. Viso, quod, ut iuvenes
sint bene dispositi quantum ad corpus, a septimo
usque ad quartumdecimum annum debent fortiores labores
assumere, quam in primo septennio. Restat videre,
quomodo oporteat eos ordinari ad virtutes, ut habeant
dispositam voluntatem. Sciendum ergo, quod Philosophus
5. Polit. ait, quod pessimum est non instruere pueros
ad virtutem, et ad observantiam legum utilium. Inquirit
enim Philosophus 8. Polit. utrum prius curandum sit de
pueris, ut habeant debitum appetitum, vel ut habeant perfectum
intellectum. Probat autem prius esse curandum
de ordinatione voluntatis, quam de perfectione intellectas.
In secundo autem septennio quia pueri iam incipiunt
concupiscere, non tamen habent perfectum rationis usum,
potissime videtur esse curandum circa ipsos ut habeant
ordinatam voluntatem. Nam sicut corpus est generatione
prius anima, quia prius corpus organizatur et formatur,
et postea illi anima infunditur: sic secundum Philosophum
8. Politicorum, prius curandum est circa pueros
quomodo habeant voluntatem bene dispositam, quam
quomodo scientificum intellectum. Nullus autem habet
bene ordinatam voluntatem, nisi habeat modratam concupiscentiam:
nam ex inordinatione appetitus sensitivi
redundat inordinatio in voluntate. Si ergo concupiscentiae
se tenent ex parte corporis, intellectus vero ex parte
animae quia generatione corpus est prius anima, prius
intendendum est quomodo habeamus moderatas concupiscentias
et ordinatam voluntatem, quam quomodo habeamus

Torna all'inizio