prudentia, pulchritudo, intellectus et quicquid boni homini 
aduenit a Deo predestinatum est. Et factum est, cum veniret 
ad domum, misit pro socijs suis, enarrans ipsis quid sibi acciderat  
a diuina predestinatione, glorificans et laudans Deum 
de sua gratia. 
Post hec vero dixit philosophus: Viri intelligentes et sapientes  
debent scire et credere quod vniuersa ordinata et disposita  
sunt a diuino beneplacito, et nullus potest sibi bonum 
approximare nec malum elongare; sed totum a Deo causatur, 
et ipse quod vult agit in illis et perficit quod intendit. Quapropter  
quilibet tenetur Deo confidere et hoc credere, quoniam  
verum est.
  |  
  |