Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 121


Phylardorum rex, qui primus extiterat in ordine nauium ueniencium,
cum primis centum nauibus primus, in multa animositate
securus terram attingere viriliter est conatus. Sed multe ex
nauibus ipsis, uentorum multa rabie inpellente, uelis extensis, in terram
veniunt. Quare multe franguntur ex illis, propter quod multos
ex nauigantibus in illis mare viuos absorbuit. Et qui viui
ex eis peruenire potuerunt in terram a Tro<y>anis in multo
martyrio perimuntur, multorum flagellorum acerbitate concussi.
Tinnit ether in ferientium ictibus, densantur nubes in aere ex emissione
continua sagittarum, vicine aque litoris interfectorum cruore
rubescunt, ex quorum nece patenter datur intelligi quantus fuerit
letalis descensus Grecorum in terram. Numquam legitur exercitum
aliquem tanta infelicitate, tanto discrimine in terram hostium descendisse.
Sed post predictas centum naues alie centum insequentes
easdem in eundem locum adueniunt. Non tamen repente in terram
feriunt sicut prime, sed uelis earum multa commoditate depositis,
terram preuia discrecione attingere sunt conate. Quare
nauigantes in illis in terram descendere iam anhelant. Quos
Troyani in armata manu recipiunt uiriliter, prohibentes eorum
accessum in terram. Greci uero in predictis nauibus existentes,
paratis balistis innumerabili quantitate, in crebris ictibus sagittarum
Troyanos arcent a litore. Ex quarum letiferis ictibus mortui multi
cadunt. Secedentibus ergo parum pre balistarum timore Troyanis,
Greci prosilientes a nauibus in terram ueniunt, et nauigantibus in
primis nauibus, si qui sunt, succurrere moliuntur. Vnde dirum et
letale bellum contra Troyanos instituerunt. Illic Prothesilaus
rex, qui iam in terram descenderat, mirabilia contra hostes de sue
strennuitate persone commisit. Infinitos ergo ex Troyanis suo ense
peremit et mirabilis adiutorii subsidia tunc prestitit Grecis suis.
Nisi enim solus ipse fuisset, omnes Greci qui terram attigerant et
descenderant in ipsam sine dubio mortis exicia finaliter incurrissent.
Sed quid profuit Prothesilai animosa defensio, cum forte
tantum vii milia Grecorum pugnam foueant aduersus c milia Troyanorum?
Committitur ergo mortale prelium inter eos. Sed uidentes
Greci nullum eis posse ad naues fauere fuge subsidium, cum illis

Torna all'inizio