[Alexander IV]: Bulla canonizationis Sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2336


Post obitum vero eius, quidam, qui morbo caduco ruebat et
propter crus contractum gradi non poterat, ad sepulcrum delatus ipsius
fuit: ibi, crure ipso quasi fragoris sonitu faciente, ab utraque infirmitate
curatus. Curvi renibus, membris contracti, praecipites
furia et dementi furore ferales, receperunt ibidem integram sospitatem.
Cuidam sua dextra manus, cuius ipse usum ex illata sibi vehementi
percussione ita perdiderat, quod nihil omnino per eam, velut
prorsus inutilem, poterat operari, fuit ad actum suum pristinum, ipsius
Sanctae meritis, plenarie reformata. Alius qui diutina caecitate
lumen amiserat oculorum, cum ad idem sepulcrum sub ducatu
alterius accessisset, recuperato inibi visu, rediit exinde sine duce.
His et quamplurimis aliis operibus et miraculis haec venerabilis
Virgo resplenduit gloriosis, ut evidenter appareat adimpletum illud
quod de ipsa mater eius, dum esset ex ea gravida et oraret, dicitur
audivisse: videlicet quod paritura erat quoddam lumen, quod orbem
plurimum illustraret.
Gaudeat itaque mater Ecclesia, quod talem genuit et educavit
filiam, quae tamquam virtutum foecunda parens, multas religionis
alumnas suis produxit exemplis, et ad perfectum Christi servitium
pleno magisterio informavit. Laetetur et devota turba fidelium,
quod Rex caelorum et Dominus, sororem ipsorum et sociam, quam
in sponsam sibi elegerat, ad suum praecelsum et praeclarum palatium
cum gloria introduxit . Nam et Sanctorum congaudent agmina,
quod in superna eorum patria novellae regalis sponsae nuptiae
celebrantur.
Ceterum, quia congruit ut, quam Dominus exaltavit in caelo,
Catholica Ecclesia veneretur in terra; quia de sanctitate vitae ac
miraculis eius, diligenti et attenta inquisitione ac examinatione distincta
et solemni discussione praemissis, liquido constitit: licet
alias etiam et in propinquis et in remotis partibus satis essent praecognita
lucide eius acta: Nos de communi fratrum nostrorum et
praelatorum omnium, tunc apud Sedem apostolicam existentium consilio
et assensu, de omnipotentia divina confisi, auctoritate beatorum
Petri et Pauli apostolorum ac nostra ipsam cathalogo sanctarum
Virginum duximus adscribendam.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio