Salimbene de Adam: Cronica

Pag 37


Guilielmum in Ytalia et Demetrium apud Thessalonicam
successores.
Anno Domini MCCVIII sopita est seditio regum de occidentis
imperio concertantium. Nam Phylippo in thalamo nequiter occiso
successit feliciter Octo quartus. De quo noctu quidam previderat
visionem, se esse Dei gratia dicentem et future his versibus
prophetantem, scilicet:
Sufflo da terre rex Octo xer errat Adolfus.
Xer dolor Octo tibi, suspice: finit ibi.
Huius paranigmatis hoc anno sententia declaratur sic: «Sufflo»:
inspiro; «da terre»: dic terrenis. Quod «rex Octo xer», ratione
doles; et quod «errat Adolfus»: electus Coloniensis. «Xer dolor
Octo tibi» expositio est clausule precedentis; «suspice: finit ibi»:
ostendit enim visio previsori temporis determinationem, hunc
annum in pariete pictum, litteris annotatum.
Hoc eodem anno fuerunt carrocia de Parma et de Bononia
in servitio communis Regii in obsidione Suçarie, quam fecerunt
Mantuani et marchio Estensis et Ferarienses et Veronenses et
Mutinenses et Cremonenses et multi alii cum eis circa Suçariam
cum mánganis et prederiis et aliis instrumentis ad capiendum
castrum Suçarie, et omnes fugierunt timore Reginorum et suorum
amicorum. Et fuit eo anno maxima abundantia panis et
vini.
Anno Domini MCCIX Octo imperator hospitatus est super
Renum (quidam torrens est in episcopatu Regino) et ad Salvam
Terram similiter hospitatus fuit. Et fuit coronatus a papa Innocentio
III die XI° intrante Octobri. Et in eodem anno Salinguerra
cepit Ferariam, quam Aço marchio detinebat, et eum expulit.
Coronatus autem predictus Octo contra patrem, coronatorem
suum, contra matrem Ecclesiam, que eum genuerat, multis nisibus
properat, et contra regem Sycilie pupillum, cui preter Ecclesiam
non erat adiutor, sese confestim armavit.
Propterea sequenti anno, scilicet anno Domini MCCX, venerabilis
pater Innocentius, potens in opere et sermone, iam dictum

Torna all'inizio