: Chronicon Novaliciense

Pag 346

APPENDIX


magna vi ab manibus illorum de nautula in qua tenebatur, ita
ut manus illorum plene relicte essent diploide quo indutus fuerat
et misit se in aqua; in qua cum strenuissime nataretur, duo
fortissimi illorum perniciter insecuti sunt illum. Unus autem illorum
qui illum insequebantur vellotius, cum vellet regem manibus
capere, rex iniecta manu suffocat illum extimplo atque alteri
ęque faciens, evasit.
<XVI>. Circa hec tempora Heinricus imperator regnum excipiens
Italicum, deiecto Arduino, cum quo sui ante dimicarunt,
et victi fuerunt et quem post trienium in Sparronis castrum annum
obsederat integrum; quem capere minime potuit, sed postmodum
monachus efficitur. Ille vero regno privato, Heinricus
mox illum arripuit tenuitque eum XX annos. Hic multe prudentie
fuit, scientiae namque litterarum strenuissime imbutus. Marchiones
autem atque episcopos, duces et comites, nec non abbates,
quorum prava erant itinera, corrigendo multum emendavit.
Marchiones autem Italici regni sua calliditate capiens et in custodia
ponens, quorum nonnulli fugam lapsi, alios vero post correctionem,

Torna all'inizio