: Sermo de virtute et Sermo de transitu Sancti Constantii

Pag 1022


asseritur, dira prelia concitans absque lucro recessit. Inter hec die abscedente et nocte
adveniente cepit transfretare contra Capream insulam. Et cum summa esset celi serenitas,
ita obnubilata sunt omnia sidera, ut nulla pars cęli se visui tribueret. Sed grandines
velud lapides emergentes, impetus quoque vehemens ventorum ita illum cum suo ferali
depulit exercitu, ut illuc appropinquare nullatenus valeret. Tunc omnes habitatores ipsius
insulae pre timore eorum fugerunt et in abditis locis se contutaverunt. Quaedam anus,
quae fugae subsidium habere non valens in sua se taberna constrinxerat, et cum pavida
sederet valde et timida, audivit quasi sonitum pedum advenientium. Tunc tremebunda
et territa cepit de propria salute desperare, eo quod Sarracenos sibi imminere estimaret.
Sed Dei favente clementia duos precinctos seniores angelicos ad hostium domus intendit,
illi clementi vultu talia proferentes: "Scias nos esse Constantium et Severinum huius insulae
custodes et per nostrum certamen hinc funditus eiectum Sarracenorum agmen. Et
ne iam amplius timeas, quia huc venire non possunt." Hoc autem dicto protinus abscesserunt. Sed tamen dum ob hunc metum quidam homo in eadem insula absconsus
maneret, audivit quasi vocem subtilissimae tubae.Cumque diutius intenderet, ut tam delectabilem
sonum audiret, et estimaret Sarracenorum esse exercitum, audivit tumultum hominum
ab ecclesia sancti Constantii procedentium et inter se simul dicentium: "Abierunt hinc
Sarraceni". Unde nemo dubitet, quia per sancti Constantii protectionem sepe Caprea insula
a variis pestilentiis liberata est. Et non solum ipsa, verum etiam et aliae partes regionum,
quae eius sollempnia colunt, omnimodo defenduntur et eius tuitione proteguntur. Amen.
[X.] Denique adiuvante nos misericordia conditoris nostri Dei et gratanter loqui
desideramus de amabiliore presule et patre nostro Constantio, quem in istis nostris partibus
a Deo nobis donatum credimus. Tempore namque vitae suae duos discipulos habuit,
quorum nomina hec sunt: Unus vocatus est Sergius, alius vero Georgius. Isti enim
beati discipuli exemplum imitabant magistri, qui cotidie illos confortabat ad salutem
illorum animarum, ut plus corda eorum in eterna secula crescerent, quam in hoc mundo
divitias possiderent. Quod et factum est. Nam iam dicti discipuli sic observabant monita
sancta et precepta sua, ut non solum hominibus perfecti viderentur, sed etiam omnipotenti
Deo placerent. Tunc ipse sanctus Constantius dilexit eos nimis, ita ut preciperet
ministris suis ac diceret: "Obsecro vos, karissimi filii, ut ista mea colloquia abscultetis,
id est post finem meum, ubi me sepelieritis, ibi post migrationem horum amborum meorum
discipulorum in sepulchro meo, ubi et ego requiesco, sepelite et ipsos, ut veniat
mihi unus ad dexteram et alius ad sinistram partem. Me autem intermedium illorum
dimittite." Ita factum est, ut ipse sanctus preceperat in eo ordine.
Quodam vero tempore, cum miracula, quae Dominus ostenderat per sanctum servum
suum Constantium episcopum, ab hominibus divulgarerentur per orbem terrarum, homo
quidam habitator civitatis Beneventanae nobilis et dives fuit, qui, cum esset ardentissimus
et desiderantissimus de corpore beati Constantii, et cogitaret, quomodo illum de ipsa insula
Caprea raperet. Tunc finxit se venire ad orationem in ipsam insulam ad basilicam
40sancti Constantii. Attulit enim ibidem incensum et dona, sicut mos est christianis hominibus,
qui ad orationem vadunt. Et petierunt custodem aulae illius, ut ibi manerent
nocte eadem intus basilice eius. Quod et factum est. Tunc intempesta noctis silentio
surrexerunt et aperuerunt tumulum, ubi corpus sanctissimi Constantii requiescebat cum
ipsis duobus discipulis....

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio