Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

153


statera ponderabuntur". sapientes nam verba sua in
statera sui iudicii ponderant et examinant antequam ea proferant.
ista est enim differentia inter sapientem et fatuum, quia sapiens
habet os suum in corde suo, quia verba apud se ipsum examinat
priusquam ea proferat. fatuus autem habet cor suum in ore suo,
quia quicquid habet in corde, statim habet in ore. unde dicitur
in Ecclesiastico: "In ore fatuorum cor illorum, et in corde
sapientium os illorum". et quia multi in consulendo sunt
nimis precipites, ideo sepe in consilijs inveniuntur errantes.
ideo dixit Socrates: "Velox consilium sequitur penitentia,
idest penitudo". propter hoc legitur in libro De duodecim
Cesaribus quod Augustus Cesar dicere consuevit quod festinatio
et temeritas male in duce conveniunt. et addebat dicens:
"Satis celeriter fit quicquid bene fit". ideo etiam dixit Varro
philosophus: "Imperitie signum est quod difficillimum est
exigere cito fieri". secundo consiliarij non debent esse
improvidi, sed valde circumspecti, quia non tantum debent considerare
ad rerum et negotiorum principia, sed etiam ad fines et ad
ea que faciunt ad finem. istud ostendit Deus in Evangelio

Torna all'inizio